Con ocasión de la lectura colectiva de diferentes textos del gran humanista andaluz, programada en la actividad 'Escuchar a Nebrija' en el Centro de Iniciativas Culturales de la Universidad de Sevilla el próximo día 19 de abril desde las 18 horas, se expondrán en este archivo de internet algunos de estos textos nebrisenses con las referencias que procedan.
A su Gramática latina (Jaime Ramírez Pons)
Ad artem suam auctor
O mihi per multos caste nutrita labores,
ars mea, quam genui, tempus in omne uale.
Tempus in omne uale, neque enim tuus addere quicquam
sed neque quod genitor demere possit, habet.
5 Quem sua nunc aetas opera ad maiora remittit,
quaeque sibi fuerint inuidiosa minus.
Et te iam grandem latebras exire paterni
liminis, et media uiuere luce decet.
Sed ne sola domo uadas, glossemata iunxi,
10 quae te circumstent quolibet ire uelis.
His comitata metu posito contemnere uulgus,
et detractorum uerba maligna potes,
qui, non agnoscant cum te, mera somnia fingunt,
qui nihili uersus supposuere meis.
15 Ito bonis auibus; tamen impertire salute
multa, discipuli sint ubicunque mei,
siue ego quos docui, uel si quis doctus ab illis.
Nam licet, et fas est dicere utrosque meos,
At si forte roges, quo primum uertere cursus,
20 quamque tibi iubeam protinus ire uiam,
te prius ad nostrae hinc Augustea limina perfer,
nusquam tota tibi est ianua aperta magis.
Inuenies illic ab eadem stirpe sorores,
quae te subcollent excipiantque sinu.
25 Altera, qua nostro mutatur sermo Latinus;
altera, quae Hispane nectere uerba docet.
Praetera fratres, alia sed matre, gemellos
inuenies, quos tu non aliena petes.
Alter enim Latio sermonem reddit Iberum;
30 alter ab Hispanis uerba Latina refert.
Si regina tuos repetet uoluetque libellos,
utque solet, uultus forte serenus erit,
Pauca tui referes memor haec mandata parentis:
‘Temporibus uestris non nihil iste dedit.
35 Quod si tu nobis foelicia tempora donas,
et meus illustrat saecula uestra parens’.
Félix G. Olmedo, Nebrija (1441‑1522). Debelador de la barbarie, comentador eclesiástico, pedagogo‑poeta, Madrid: Editora Nacional, 1942, pp. 226-228, traducción, pp. 80-81.
Félix G. Olmedo, «Nuevos datos y documentos sobre Nebrija», Razón y Fe, 128, 1943, pp. 121-135.
https://www.cervantesvirtual.com/obra/nuevos-datos-y-documentos-sobre-nebrija/
Epitalamio (Natalia Bascón, Marina González y Sandra Moreno)
Epitalamio en las bodas de los esclarecidos príncipes de Portugal, Alfonso e Isabel la Joven, que Antonio de Nebrija declamó estando presente en la celebración de los días de fiesta (Sevilla, a 18 de abril de 1490).
Epithalamium in nuptiis clarissimorum Lusitaniae principum Alphonsi ac Helisabes iunioris, quod Antonius Nebrissensis in ipsa dierum festorum celebritate praesens lusit.
Nunc, sacer orbis Amor, qui nectis semina rerum
omnia et aeterno foedere cuncta tenes,
huc ades atque Fides, Pax et Concordia tecum,
assiduae comites uirgineusque chorus.
5 Cantabunt alii Thalamos Geniumque uocabunt,
Iunonemque simul teque, Hymenee, canant:
‘Io, Hymen, Hymenee, Hymen, ades, o Hymenee’.
Ingeminent omnes, teque, Thalasse, uocent.
Et Fescennini uolitent de more Sabino
10 lusus et populo multa rapina cadat,
sparganturque nuces et iungat Vesper amantes
praeferat incensas et noua nupta faces.
Haec sunt magna quidem, sed nos maiora canamus,
Et quae nos deceat nunc meminisse magis.
15 Foedera magnorum canimus, conuentaque regum
Fataque non ullo dissoluenda modo.
Possedit multos discordia tetra per annos
Hesperiam nec spes ulla dabatur opis,
ardentesque faces et raptos crinibus hydros
20 Omnibus iniecit saeua Megaera locis.
Non comes ipse duci, non marchio prestat honorem,
Non comiti miles, militibusque cliens.
Ipsi non parent regi dux atque magister
militiae sacrae. Bellicus ordo iacet,
25 Erigoneque simul terras exosa reliquit,
qua fugiente dea, iusque piumque silet.
Talis erat mundi facies cum bella Gigantes
Incussere Ioui caelitibusque suis.
Talis et ipsa fuit rerum natura priorum
30 cum Chaos antiquum semina mista tulit.
Talis apud Manes miseras ubi territat umbras
Tartareus iudex dicitur esse locus.
Sed pater omnipotens tandem miseratus Iberis,
Prospexit rebus suppetiasque tulit.
35 Et sua ductorum se quisque in regna recepit
et qui disperiit redditus ordo sibi est.
Tum rediit Virgo, redierunt tempora pacis,
Quasque colit partes, pacis alumna, quies.
Redditur ipsa sibi concors Hispania qualem
40 non uidit Poenus, non Viriatus Iber,
non cui longa fuit sed non ingrata senectus,
Arganthonius et Romulidae proceres;
non qualem uidere Gothi quo tempore foelix
Hispanae gentis rex Rodericus erat.
45 Ne tamen hunc talem uiolarent saecula cursum,
Nec posset Lachesis rumpere pensa manu,
Prouida mens regum properauit iungere foedus,
connubio stabili pignoribusque datis.
Nam Lusitano iuueni regique futuro
50 Despondit gnatam, deliciasque suas.
Certius hoc multo quam caesa uirgine porca
foedus Romanis quod feciale fuit.
Si licet et fas est magnis componere parua,
cum post diluuium reddita terra sibi est,
55 tale fuit signum pacis tibi, rector Olympi,
Et generi humano quae bibit Iris aquas.
‘Musa, precor, memora mihi nunc quae fata sequantur
has taedas aut quid uincula tanta parent’.
Sic ego; sic contra respondit nona sororum
60 caelestis cui uis nomina certa dedit.
‘Accipe quae teneas (quando haec te cura fatigat)
quaeque meo terris numine cuncta canas.
Augusti quondam testantia nomina pacem,
Pax Augusta tenens, quam secus Ana fluit,
65 cum sua conspiciet sub moenia foedus iniri,
aeternae pacis nunc magis omen erit.
Nam Lusitanus princeps secura uidebit
cum sua terga metu consocerique fidem,
armatas classes et multo milite plenas
70 in mare deducet sol ubi mergit equos.
Et tibi subiiciet quocumque est insula ponto,
Aethiopes pariter Barbaricumque sinum.
Caesaris at uestri tibi nunc ingentia rerum
Et simul Augustae coniugis acta canam.
75 Reliquias belli postquam confecerit ille,
quod bene susceptum pro patria fuerat,
quod bene pro sociis et nostrae gentis honore,
quod bene pro Christi religione fuit,
Haec, pia, uictori persoluet uota Iacobo,
80 Diuis templa dabit, mascula tura deo.
Dum tamen ille parat bellum reficitque cohortes
Quas uehat Herculeum traiiciatque fretum,
Haec mores tandem patriae desuetaque corda
component certis legibus atque modis.
85 Dumque oras Lybiae cursim peragrauerit ille
atque sui iuris utraque Syrtis erit,
denique dum uictor totum lustrauerit orbem
deque triumphatis hostibus arma refert,
haec, intenta nouis rebus regnisque futuris,
90 extruet immensum posteritatis opus
utque domus ratio constet sibi totaque quadret,
rem geret ille foris, res aget ista domi.
Sed cum longa dies senio confecerit ambos,
dulcibus in natis omne leuamen erit.
95 Vxores regum natas, regesque nepotes
Conspicient laeti, sideribusque pares.
Ioannesque suus, tantae pietatis imago,
imperii consors et moderator erit’.
Et procul ex oculis euanuit, has modo uoces
100 Vrania fudit, presserat ora deus,
atque ego, qui fueram auditurus plura libenter,
destituor subito, lumina fixus humi.
Edición, traducción y notas de: Ruth Martínez Alcorlo (ed.), Antonio de Nebrija. Epithalamium en honor de las bodas de la infanta Isabel de Castilla y el príncipe Alfonso de Portugal, Madrid: Ediciones Clásicas (Colección Bibliotheca Latina), 2013. ISBN: 84–7882–779–X.
Salutación al terruño (Jorge Ponce Bejarano)
Antonii Nebrissensis salutatio ad patriam suam multis ante annis non uisam, et, memorata infantia sua, facta quoque excusatione tam longae morae, pollicetur se post emeritos suae professionis annos in patriam rediturum.
Salue, parua domus, pariter saluete, Penates
atque Lares, ortus conscia turba mei.
Hic primun rosei uitales luminis auras
carpsimus, hic nutrix ubera prima dedit.
5 Hic mihi nascenti primun risere parentes,
uagitusque meos audiit iste locus.
Hic fuerant cunae quae me mulsere iacentem.
Hic cecinit mater carmina dum uigilo.
Ex collo patris onus hic praedulce pependi
10 et matris gremio sarcina grata fui.
Repsimus hic pueri; breuis haec tulit area primum
quadrupedem, teneras sustinuitque manus.
Hic primum steteram bipes et crepitacula quassans
blanditias matri blaesaque uerba tuli.
15 Hic locus infantem paribus colludere uidit,
perdere et ancipiti uincere sorte nuces.
Hic cetra ludens equitaui in arundine longa,
atque trochiscus erat maxima cura mea.
Accipe me reducem per tanta pericula uectum;
20 postque annos multos accipe me reducem.
Accipe me reducem nec dedigneris alumnum,
qui tibi magnus honos gloria magna fuit.
Nec mihi succense pietas patriaeque patrisque,
quod genitale solum uisere lentus eram.
25 Quodque tuo carui tam longo tempore ultu,
qui mihi debuerat numinis esse loco.
Nam si complexu me detinuisset inertem
dulcis amor patriae; dic, quid uterque foret?
Illa quidem multos latuisset forte per annos,
30 obscurumque esset nomen in orbe meum.
Litterulis uero nostris nunc uiuet uterque,
et famam nobis saecula multa dabunt.
Idque peragrato tantum sumus orbe secuti,
dum profugi sequimur, quod didicisse iuuat.
35 Sed si frigida mors mihi non abruperit annos,
climaticam legem si superare datur;
si datur emerito Musis tranquilla senectus,
nec properat Lachesis frangere saeua colus,
quae genuit tellus, quae me tulit ubere largo,
40 componet cineres excipietque meos.
Hic uitae portus, requies hic certa laborum;
hic mihi defuncto dulce leuamen erit.
Hic ubi casta iacet mater pariterque sorores,
quas immaturo funere mors rapuit.
45 Nam quid ego de te, frater charissime, dicam,
qui bene pro Christi relligione iaces,
qui bene pro patria cecidiste, informe cadauer
uulturibus saeuis dans animumque Deo?
Hic ubi cum proauis et auis pater ipse iacebit,
50 hic ubi permixto puluere tota domus.
Vt quoniam uobis carui dum uita manebat,
orbatus saltem lumine morte fruar.
Traducción de Alberto Díaz Tejera, en V Centenario de la Primera Gramática de la Lengua Castellana. Antonio de Nebrija y su época, Sevilla: Real Academia de Bellas Letras, 1993, pp. 8-11.
A la recuperación de Mérida (Rocío Carande)
De Emerita restituta
Quid non longa dies uertit mutatque uetustas?
rebus in humanis quid superesse potest?
Hic ubi nunc Merida est corrupto nomine, quondam
Emerita Augusta Caesaris illa fuit.
5 Quam dedit emeritis habitandam, cuius et agros
donatiua dedit praemia militibus.
Hic ubi disiectas moles et calce soluta
fundamenta uides, orbiculata tamen,
Amphiteatrales populus pariterque senatus
10 spectabat ludos innumerasque feras.
Hic ubi nunc podium est et in orbes semi reductos
surgentes gradus atque anabathra uides,
Scaena fuit quondam tragedis atque comedis
nota theatrales exhibuitque iocos.
15 Hic ubi porticus est sublimibus alta columnis,
sed quam multa aetas longaque triuit hiems,
Curia magna fuit ubi plebs cogente senatu
accepit leges iussaque magna tulit.
Hic ubi nunc circus signina structilis arte est,
20 atque duplex stadium naumachiamque uides,
Circenses simul et nauales atque curules
praebebat ludos ciuibus ille locus.
Arduus hic fornix media quem conspicis urbe
quemque triumphalem plebs male docta uocat,
25 Ciuis erant magni quondam monumenta, sed anni
nomina delerunt et genus et patriam.
Traducción: «A la recuperación de Mérida», en Antonio Fontán, «El primer humanista español Antonio de Nebrija y sus relaciones con Extremadura», en Homenaje a: Enrique Segura Covarsi, Bernardo Muñoz Sánchez y Ricardo Puente Broncano, profesores del Instituto de Bachillerato «Zurbarán», presentación de Manuel Pecellín Lancharro, Badajoz: Diputación Provincial, 1986, pp. 43-59 (p. 56).
Peregrinación regia a Santiago (Cristina Moya y José Solís)
Vt res Callaicae siluerunt, proxima iustis
cura fuit ducibus persoluere uota Iacobo:
omnibus ex diuis quem gens Hispana patronum
in dubiis uocat et belli quasi numen adorat;
5 atque ingens illi solido de marmore templum
finibus Artabriae posuit positumque dicauit.
Namque ferunt Christo caelesti sede recepto
et sociis toto dimissis orbe, cruenti
hunc primum Herodis iussu cecidisse tyranni.
10 Discipuli uero flentes regemque perosi
et genus et patriam, crudeles linquere terras
et mortis domini testes caesique magistri
constituunt; ergo cymbae imposuere cadauer,
incerti quo fata ferant, ubi sistere detur.
15 Perque maris nostri fluctus sine remige uecti
Hesperiam Calpen Euro tenuere secundo;
inde per Herculei spumosas gurgitis undas
Oceanique fluctus Austro impellente feruntur
Artabriae donec portus tetigere repostos.
20 Tunc res Hispanas princeps Romanus habebat,
ille sub imperio cuius saluator Iesus
sponte sua moriens hominum peccata releuit.
Angulus ille tamen regioque obnoxia Cauro
tota Lupae cessit, dederant cui nomina mores.
25 Quae comitis Christi postquam miracula uidit
et fidei signum lustralibus extulit undis,
hospitis in tumulum sedes concessit auitas.
Ex illo celebratur honos templumque Iacobi,
non modo finitimi, sed qui sunt orbe74 remoto
30 Christicolae magna cum religione frequentant:
Cantaber et Vascon, Britones atque Britanni
et cum Iuuernae cultoribus incola Thules,
Teutones et Galli, Graeci pariterque Latini
et quaecunque manet gens nato conscia Christo.
35 Sed neque post terram pedibus quam pressit Iesus,
quaeque fuit Petri Paulique inspersa cruore,
est aliquid toto sacratius orbe uerenda
maiestate loci. Videas suspensa reductis
uincula captiuis, manicas ferrique catenas
40 et cum compedibus transuersi pondera uectis.
Illic effigies, illic simulachra uirorum,
ipse comes Christi media quos morte reduxit.
Huc igitur postquam pietas immensa laborum
immemor accessit, terrae prostratus uterque
45 uotaque concipiunt et templi limen adorant.
Sicque prior regina preces dat pectore ab imo:
‘O decus Hesperiae, rerum tutela mearum,
quem primi colimus Hispani, quemque patronum
rebus in afflictis semper sensere parentes,
50 utque illos taceam, quibus est pro teste uetustas,
te duce, te socio, te milite signiferoque
non semel armipotens perfregit moenia coniunx,
diruit attegias Maurorum, diruit arces
ingenioque loci ualidas hominumque labore.
55 Non semel horrendo superauit Marte feroces
Poenorum populos et stragis uidit aceruos,
cum tamen ex nostris uix esset uulneris auctor.
Singilis est testis, dulci qui temperat unda
arbore Palladia redimitum tempora Baethim,
60 et Lethe Stygii referens obliuia Lethes
et cum Mentesa Parnasia Castulo testis
Mundaque Caesarei non ultima fama laboris,
mille loci testes, medio quos hoste recepit
Christicolisque dedit, diuis quoque templa sacrauit
65 olim quae fuerant Mahumetis lege profana.
Ergo ego pro meritis grates persoluere dignas
cum nequeam, superest ingentes semper agamus
utque aliquem interea magnae pietatis honorem
atque mei testes animi monumenta relinquam.
70 Accipe, diue, precor nostrae munuscula sortis;
quod si forte mei manibus superata mariti
atque tuo nutu Granatae moenia cernam
ipsa meis oculis, media tunc urbe dicabo
templa tibi ritusque sacros gentemque profanam
75 cum Mahumete suo nostris pellemus ab oris’.
Teresa Jiménez Calvente, «Nebrija, poeta áulico: la Peregrinatio Regis et Reginae ad Sanctum Iacobum. Edición, traducción y estudio», Medievalismo, 20, 2010, pp. 63-95.
Procedencia de los impresos originales:
NebrCarm1498Sevilla.pdf ex: Antonius Nebrissensis, Vafre dicta philosophorum cum glossematis (Sevilla: Johann Pegnitzer y Magnus Herbst, ca. 1498-1500). GW 2246.
https://data.cerl.org/istc/ia00913000
Antonius Nebrissensis, Aelius:
Vafre dicta philosophorum cum glossematis. Add: Carmina. Petrus Martyr Anglerius: De barbaria fugata
ISTC No.ia00913000
Author: Antonius Nebrissensis, Aelius
Title: Vafre dicta philosophorum cum glossematis. Add: Carmina. Petrus Martyr Anglerius: De barbaria fugata
Imprint [Seville : Compañeros alemanes (Johann Pegnitzer and Magnus Herbst), about 1498-1500]
Formatf°
Reference worksGoff A913; Vindel(A) V 397: 145; Martín Abad A-168; IBE 467; GW 2246
Holdings: Spain Madrid, Biblioteca Nacional.
United States of America New York, Hispanic Society of America
https://www.gesamtkatalogderwiegendrucke.de/docs/GW02246.htm
GW 2246
02246 Antonius Nebrissensis, Aelius: Vafre dicta philosophorum cum glossematis(?). [Sevilla: Compañeros Alemanes, um 1498/1500]. 4°
24 Bl. A–D⁶. Text von Kommentar umgeben. 66 Z. Typ. 7:81G, 8:103R.
Reproduktionen: Madrid BN (Digitalisat).
Ce³ A-913. IBE 467. ISTC ia00913000.
Madrid BN. New York HispanSoc.
NebrCarm1491Salamanca.pdf es: Antonius Nebrissensis, Carmina (Salamanca: Juan de Porras, 1491). GW 2223.
http://bdh.bne.es/bnesearch/detalle/bdh0000176566
Título Carmina [Texto impreso]
Autor Nebrija, Antonio de (1444-1522)
Fecha1491 Datos de edición
Salamanca : [Juan de Porras]
Tipo de Documento Libro
Descripción física [10] h.; 4º Signatura topográfica BNE INC/515(6) INC/1095(2)
PID bdh0000176566 CDU 821.124
Colecciones relacionadas Ciencia y cultura en general > Manuscritos. Libros notables. Bibliofilia > Incunables
Contenido
Epithalamium in nuptiis clarissimorum Lusitaniae principum Alphonsi ac Helisabethae iunioris. Salutatio ad patriam multis ante annis non visam, et memorata infantia sua. De patriae antiquitate fertilitateque eius et parentibus auctoris. Salutatio ominalis ad Ferdinandum regem. De emerita restituta. Ferdinandi ac elisabethae Hyspaniae regum clarissimorum profectio ad D. Jacobum. Ad Virginem eandemque Matrem Dei Mariam cui oedes in agro salmanticensi dicata est. De Traiani Caesaris ponte. De statua Amaltheae. Epithaphium in sepulcrum ducis Albani. Epigrammmata. Epithaphium in sepulchrum ducis Albanae. Epigrama in fronte facelli divi Leonardi. Epigrama ad G. ducem Albanum. In epithaphium suum. In opertorium archiepiscopi. In blesum. In isagogicon cosmographiae
Descripción y notas: C 4396. GW 2223. Haebler 471. Vindel II, 25. Vindel, Incunables impresos en España en la BN 169. Odriozola 155. Odriozola, Salamanca 34. IBE 0448. ISTC ia00896500. Martín Abad A -156.
Datos de impresión tomados de Martín Abad
a¹⁰ Letra romana (112r) 27 líneas
Registro bibliográfico en el Catálogo de la BNE
https://data.cerl.org/istc/ia00896500 Incunabula Short Title Catalogue
Antonius Nebrissensis, Aelius:
Carmina et epigrammata (Epithalamium in nuptiis Alfonsi et Elisabethae iunioris. Salutatio ad patriam. De patriae antiquitate. Salutatio ominalis ad Ferdinandum regem. De emerita restituta. Ferdinandi ac Elisabethae regum profectio ad D. Jacobum. Ad B. Mariam Virginem ac aedem eius in agro Salmaticensi. De Traiani Caesaris ponte. De statua Amaltheae. Epithaphia in sepulcrum ducis Albani. In isagogicon Cosmographiae P. Melae)
ISTC No.ia00896500
Author Antonius Nebrissensis, Aelius
Title Carmina et epigrammata (Epithalamium in nuptiis Alfonsi et Elisabethae iunioris. Salutatio ad patriam. De patriae antiquitate. Salutatio ominalis ad Ferdinandum regem. De emerita restituta. Ferdinandi ac Elisabethae regum profectio ad D. Jacobum. Ad B. Mariam Virginem ac aedem eius in agro Salmaticensi. De Traiani Caesaris ponte. De statua Amaltheae. Epithaphia in sepulcrum ducis Albani. In isagogicon Cosmographiae P. Melae)
Imprint Salamanca : [Printer of Nebrissensis, 'Introductiones'], 15 July 1491
Format 4°
Reference worksC 4396; Haeb(BI) 471; Vindel(A) II 37: 25; Odriozola(Salamanca) 34; Odriozola 155; IBE 448; Martín Abad A-156; GW 2223
Related resourcesMicrofiche: Primary Source Microfilm (an imprint of Cengage Learning), 2004. Incunabula: the Printing Revolution in Europe 1455-1500. Unit 55 - Iberian Printing Part II, SP 106
Holdings Spain Madrid, Biblioteca Nacional (2, 1 fragment composed of f.a2-a8)
Last Edit2021-03-26 09:16:45
https://www.gesamtkatalogderwiegendrucke.de/docs/GW02223.htm
02223 Antonius Nebrissensis, Aelius: Epithalamium in nuptiis Alphonsi et Elisabethae iunioris. Salamanca: [Drucker von Antonius Nebrissensis, Gramática castellana (GW 2224) (Antonius Nebrissensis?)], 15.VII.1491. 4°
10 Bl. a¹⁰. 27 Z. Typ. 4:112R. Rotdr.
Reproduktionen: Res.Publ. Unit 55. Bibl.Palat. 07793. Madrid BN (Digitalisate, beide Ex.).
C 4396. Haebler 471. Odriozola 34. Ce³ A-904. IBE 448. ISTC ia00896500.
Madrid BN (2 Ex.).
Gesamtüberlieferung: 2 Exemplare/Fragmente in öffentlichen Einrichtungen.
Gesamtkatalog der Wiegendrucke • https://gesamtkatalogderwiegendrucke.de/docs/GW02223.htm • Letzte Änderung: 2010-08-10 Última actualización.
El incunable del Ayuntamiento de Sevilla, las Introductiones Latinae de Antonio de Nebrija de 1481: